Vercingetorige




Vercingetorix, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civibus erat interfectus, convocatis suis clientibus, facile incendit. Cognito eius consilio, ad arma concurritur. Prohibetur a reliquis principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant, sed, quamquam expellitur ex oppido Gergovia, tamen non destitit. Coacta manu, omnes ad suam sententiam perducit; hortatur ut communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis adversarios suos, a quibus paulo ante erat eiectus, expellit ex civitate. Rex ab suis fit. Celeriter sibi Senones, Parisios ceterosque adiungit: omnium consensu ad eum defertur imperium. Qua potestate certum numerum militum ad se celeriter duci iubet. Summae diligentiae summam imperi severitatem addit. Nam multis igni atque omnibus tormentis necatis, domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.                                                                                    


Commenti

Post popolari in questo blog

pantheon gallico

la battaglia di bibracte