farsalo
Farsalo...dove Cesare diventò re di roma
Inter duas acies tantum erat relictum spatii, ut satis esset ad concursum utriusque exercitus. Sed Pompeius suis praedixerat, ut Caesaris impetum exciperent neve se loco moverent aciemque eius distrahi paterentur; idque admonitu C. Triarii fecisse dicebatur, ut primus incursus visque militum infringeretur aciesque distenderetur,atque in suis ordinibus dispositi dispersos adorirentur; leviusque casura pila sperabat in loco retentis militibus, quam si ipsi immissis telis occurrissent, simul fore ut duplicato cursu Caesaris milites exanimarentur et
lassitudine conficerentur. Quod nobis quidem nullāratione factum a Pompeio videtur,
propterea quod est quaedam animiincitatio atque alacritas naturaliter innata omnibus, quae studiopugnae incenditur; hanc non reprimere, sed augere imperatoresdebent; neque frustra antiquitus institutumest, ut signa undiqueconcinerent clamoremque universi tollerent;quibus rebus et hostesterreri et suos incitari existimaverunt. Sed nostri milites dato signocum infestis pilis procucurrissent atque animumadvertissent nonconcurri a Pompeianis, usu periti ac superioribus pugnis exercitati suāsponte cursum
represserunt et ad medium fere spatium constiterunt,ne consumptis viribus appropinquarent, parvoque intermisso temporisspatio ac rursus renovato cursu pila miserunt celeriterque, ut eratpraeceptum a Caesare, gladios strinxerunt. Neque vero Pompeianihuic rei defuerunt. Nam et tela missa exceperunt et impetum legionumtulerunt et ordines suos servarunt pilisque missis ad gladios redierunt.
Eodem tempore equites ab sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum,universi procucurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum se profudit. Quorum impetum noster equitatus non tulit, sed paulatimloco motus cessit, equitesque Pompei hoc acrius instare et se turmatim explicare aciemque nostram a latere aperto circumire coeperunt. Quodubi Caesar animadvertit, quartae aciei, quam instituerat sex cohortium,dedit signum. Illi celeriter procucurrerunt infestisque signis tantā vi in Pompei equites impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret,omnesque conversi non solum loco excederent, sed protinus incitatifugā montes altissimos peterent. Quibus submotis omne sagittarii funditoresque destituti inermes sine praesidio interfecti sunt. Eodem impetu cohortes sinistrum cornu pugnantibus etiam tum acresistentibus in acie Pompeianis circumierunt eosque a tergo sunt adorti. Eodem tempore tertiam aciem Caesar, quae quieta fuerat etse ad id tempus loco tenuerat, procurrere iussit. Ita cum recentes atqueintegri defessis successissent, alii autem a tergo adorirentur, sustinerePompeiani non potuerunt, atque universi terga verterunt.
Neque veroCaesarem fefellit, quin ab eis cohortibus, quae contra equitatum inquartā acie collocatae essent, initium victoriae oriretur,ut ipse incohortandis militibus pronuntiaverat. Ab his enim primum equitatus est pulsus, ab isdem factae caedes sagittariorum ac funditorum, abisdem acies Pompeiana a sinistra parte circumita atque initium fugae factum. Sed Pompeius,ut equitatum suum pulsum vidit atque eam partem, cui maxime confidebat, perterritam animadvertit, aliis quoquediffisus acie excessit protinusque se in castra equo contulit et eis centurionibus, quos in statione ad praetoriam portam posuerat, clare,ut milites exaudirent,"tuemini", inquit,"castra et defendite diligenter,si quid durius acciderit. Ego reliquas portas circumeo et castrorumpraesidia confirmo". Haec cumdixisset,se in praetorium contulit summae rei diffidens et tamen eventum exspectans.
Commenti
Posta un commento